Isadora Duncan
From Wikipedia, the free encyclopedia
Isadora Duncan (nata Franciscopoli die 26 aut 27 Maii 1877; mortua Nicaeae die 14 Septembris 1927) fuit saltatrix Americana qui ad paradigma antiquorum Graecorum redeundo artem saltandi renovavit. Propter libertatem et automatam naturalemque motionem, Europaeae modernae saltationis fundamenta, inde contemporaneae, iecit. Partim a Raymundo Duncan fratre inspirata et ad Hellenismum et corporis cultum redeundo, pulchritudini et corporis harmoniae plenum momentum reddere volvit, sese fere nudam, levibus velis absconsam ostendens. Praeterea cum eius studiis choreographicis spiritualitatem miscere solebat.[1]
Obitus: 14 Septembris 1927; Nicaea
Patria: Civitates Foederatae Americae, Unio Sovietica
Nomen nativum: Angela isadora duncan
Familia
Coniunx: Sergius Esenin
Proles: Deirdre Craig, Patrick Augustus Duncan
Memoria
Plurium saltationis scholarum in Civitatibus Foederatis et in Europa conditrix fuit, praecipue in Russia, quo rerum novarum desiderio ducebatur et ubi Sergio Esenin poëtae anno 1922 nupsit (haec tamen unio non diu duravit).