Ioannes Michael Blanquer
politicus Francicus / From Wikipedia, the free encyclopedia
Ioannes Michael, vulgo Jean-Michel Blanquer (Lutetiae natus die 4 Decembris 1964) est iurisconsultus et politicus Franciae.
Alumnus est universitatis Parisiensis I et Instituti Scientiarum Politicarum eiusdem urbis. Anno 1987 cum contubernalibus Franciscus Baroin et Ricardo Senghor "chartam tertii millennii" composuit, recensionem novam chartae iurum hominis ac civis.[1] Lector apud universitatem Turonensem ab anno 1994, professor iurum publicorum iuxta Institutum Scientiarum Politicarum Insulense ab 1996, deinde rector Institutum Studiorum Superiorum Americae Latinae apud universitatem Parisiensem I ab 1998, denuo rector academiae praeceptorum in Guiana Francica ab 2004 ad 2006: "Rectorum solus eris," ait collega, "cui ex officio linter dabitur."[2] Mox rector academiae Cristoliensis ab 2007 ad 2009 fuit, atque insuper inter annos 2006 et 2012 iuxta ministerium eruditionis Francicum operam dabat. Ab anno 2013 scholam superiorem Scientiarum Oeconomicarum et Commercialium Cergei direxit. Mense Martio 2017 ille et collega Christophorus Kerrero colloquia percontativa apud consociationem SOS Education habuerunt, cuius textus e situ consociationis medio mense Maio deleti sunt.[3][4] Die enim 17 Maii 2017 ad officium ministri eruditionis nationalis convocatus est, primo ministro Eduardo Philippe, praeside Emmanuele Macron, et Christophorum Kerrero ad munus primi secretarii privati (chef de cabinet) invitavit.[5]