Iemenia
From Wikipedia, the free encyclopedia
Iemenia, -ae f.,[1][2] seu Iemen[2] seu Iemenium,[2] seu Iemana, -ae f.[3] (Arabice اليَمَن) plenius res publica Yemenita[4][5] seu Iemenitica[2] seu Yemenitica[2] seu Yemen(i)ensis[2] (Arabice ﺍﻟﺠﻤﻬﻮﺭﯾّﺔ اليمنية) (apud veteres Arabia Felix appellata),[6] est Asiae Occidentalis civitas sui iuris in Austro-Occidentali Paeninsulae Arabicae extremo sita. Terminatur terrā Arabiae Sauditae ab Septentrione atque Omaniae a Boreo-Oriente et mari Gibuto ac Erythraeae ab Occidente et etiam mari Somaliae a Meridiē. Magnam regionem maritimam apud Sinum Adenensem[7], aliam minorem apud Rubrum Mare[8] ostendit; et, una cum Gibuto, fretum Portam Lacrimarum[9] explorat quod ad Canalem Suesiensem[10][11] ducit. Eius caput Sanaa,[12] nationis occidente situm, et praecipuus eius portus Adana[13] est.
Territoria finitima: Arabia Saudita, Omania
Locus: 15°30′0″N 48°0′0″E
Caput: Sana, Adana Iemeniae
Gestio
Princeps: Rashād al-ʾAlīmī
Praefectus: Maeen Abdulmalik Saeed
Consilium: Parliament of Yemen
Iudicium: Q12192498
Situs interretialis
Commemoratio
Sigla
Dominium interretiale: .ye
Praefixum telephonicum: +967
Siglum autoraedarum: YAR
Tabula aut despectus
Iemenia est una ex antiquissimas apud cunas civilizationis in Asia Occidentali.Antiquitate, haec civitas territorium in dicione Regnorum Sabae erat. Etiam est una apud primas civitates quae Islamum adoptaverunt? et praecipuum theologiae Safica centrum quoque constituit. Praesens civitas Iemenitica nata est cum Res publica democratica popularis Iemenitica seu Iemenia Meridiana et Res publica Arabica Iemenitica seu Iemenia Septentrionalis die 22 Maii anni 1990 se coniunxissent. Huius civitatis res publica magnā instabilitate politicā depingitur, quae usque ad nostram memoriam pergit.
Ab anno 2015, bellum civile in Iemenia gestum est. Eodem anno, Arabia Saudita Iemeniae rationum mercatoriarum interclusionem fecit quae ei ciborum importationem impedit, quod incolis gravissimam perturbationem causavit in praesenti.[14] Iemenia ex ordine 183 apud 191 nationes secundum indicem progressūs humani Nationum Unitarum anno 2021 collocata erat, cum indice progressūs humani 0,455 contra 0,383 anni 1990.[15]