Iacobus Thomas Fields
From Wikipedia, the free encyclopedia
Iacobus Thomas Fields (natus James Thomas Field [sic], 31 Decembris 1817ā24 Aprilis 1881) fuit socius domus editoriae, editor, et poeta Americanus.
Fields anno 1854 Annam Adams duxit, ipsam scripticem, quae ei magnopere adiuvit constituere res domesticas litterarias domi, 37 Via Charles Bostoniae, ubi multos scriptores notos exceperunt.[1] Unus ex quibus fuit Nathaniel Hawthorne; quo autem mortuo, anno 1864, Fields tegumentum feretri per exsequias gessit cum Bronson Alcott, Radulpho Waldo Emerson, Oliver Wendell Holmes (patre), Henrico Wadsworth Longfellow, et Eduino Percy Whipple.[2] Anno 1867, easdem partes post mortem Nathanielis Parker Willis egit, cum Holmes, Longfellow, Iacobus Russell Lowell, et Samuel Gridley Howe.[3]
Ticknor et Fields periodicum The Atlantic Monthly pretio $10,000 emit, et fere binos annos post, Maio 1861, Fields se editor in loco Iacobi Russell Lowell substituit.[4] In convivio diei 31 Decembris 1865, in Gulielmum Dean Howells incidit, cui decem dies post locum editoris adiutoris magazinae obtulit. [5]
Kalendis Ianuariis 1871, Fields in parvo conventu amicorum nuntiavit se a negotiis remoturum esse.[6] Ipse, officiis editoris non iam implicatus, se acroasium et scribendi dedit. Edidit etiam, cum Eduino Percy Whipple, A Family Library of British Poetry (1878).
Fields lector populo magis atque magis per annos 1870 gratus fuit.[7] Maio 1879, haemorrhagiam cerebri passus est et ante lectionem in Collegio Wellesleiano collapsus est. Ante autumnum convalescere videbatur. Ianuario 1881, suam acroasim ultimam habuit, pro Societate Bibliothecarum Mercatoria, organizatione quae eius primae lectioni faverat.[8] Fields mortuus est Bostonae die 24 Aprilis 1881, corpusque in Coemeterio Montis Alburni Cantabrigiae Massachusettae sepultum est.
Anna Fields uxor maestissima postulavit amicos eum non nominare, et solitaria gradatim facta est, sed Caecilia Thaxter, scriptrix et amica, ei dixit, "Noli se includere . . . aut mille moriris mortes silentii."[9] Amicitiam mox coepit cum Sara Orne Jewett, et eae comites erant usque ad mortem.[10]