Hyrcanus II
From Wikipedia, the free encyclopedia
Hyrcanus II (natus circa 100 a.C.n.[1], mortuus 30 a.C.n.) fuit summus sacerdos Iudaeorum ab anno 76 a.C.n. Quamquam anno 67 a.C.n. matri Salomae Alexandrae in regnum successit tamen vix regnasse dici potest : statim enim a fratre Aristobulo regno spoliatus cum per Pompeium Hierosolymis anno 63 a.C.n. expugnatis in dignitatem sacerdotalem restitutus esset, Romani eum regem appellare noluerunt. Ethnarca tantum a Iulio Caesare post bellum Alexandrinum dictus est et anno 40 a.C.n. in Parthiam captivus abductus dignitatem amisit.