Hydrochoerus hydrochaeris
species rodentium immanium familiae caviidarum / From Wikipedia, the free encyclopedia
Hydrochoerus hydrochaeris (Graece ὕδωρ 'aqua' + χοῖρος 'sus'[2]) est species rodentium immanium familiae Caviidarum, quae in America Australi endemica sunt. Quod animal est maximum orbis terrarum mammale.[3] Sola alia generis Hydrochoeri species exstans est Hydrochoerus isthmius. Inter artas eiusdem familiae cognatas sunt Cavia porcellus et Kerodon rupestris. Genera Dasyprocta (familiae Dasyproctidarum), Chinchilla (familiae Chinchillidarum), et Myocastor (familiae Echimyidarum) plus distant.
Ordo : Rodentia
Familia : Caviidae
Genus : Hydrochoerus
Species : Hydrochoerus hydrochaeris
(Linnaeus, 1766)
Hydrochoerus hydrochaeris savannas silvasque densas habitat, et prope corpora aquae manere solet. Species est satis socialis, et in gregibus animalium a decem a viginti plerumque videtur, aliquando usque ad centum. In periculum non addicitur, sed venatores eius carnem et pellem atque adipem ex eius cute petunt.[4]