Historia Bulgariae
From Wikipedia, the free encyclopedia
Historia Bulgariae ex primis coloniis in terris hodiernae Bulgariae delineari potest, atque eius constitutionem ut civitas nationalis et historiam Bulgarorum eorumque originum comprehendit. Prima indicia possessionis hominidarum in regione hodiernae Bulgariae saltem abhinc annorum 1.4 milliones exstant.[1] Circa annum 5000 a.C.n., civilizatio multiplex iam exsistebat et nonnulla ex primis operibus fictilibus gemmisque notis producebat. Post 3000 a.C.n. fere, Thraci in paeninsula Balcanica apparere incipiebant. Saeculo sexto a.C.n. exeunte, multum terrae hodiernae Bulgariae in dicionem Imperii Achaemenidarum redactum est.[2] Thraci annis 470 a.C.n. Regnum Odrysianum constituerunt, ut videtur post cladem Persicam in Graecia,[3] quod regnum postea defecit, unde tribus Thracianae vicissim in dicionem Imperii Macedonorum, Celtarum, Romanorum redacti sunt. Haec mixtura populorum antiquorum a Slavis deinde assimulata est, qui post 500 in paeninsula perpetuo consedebant.
Bulgari civitatem liberam ad septentriones Ponti Euxini versus anno 632 constituerunt quae Magna Bulgaria appellabatur, quodam Kubrat duce. Sub autem impetibus a Chazaris altero dimidio saeculi septimi mox effectis, Magna Bulgaria dilapsa est. Asparuchus, unus e successoribus ducis Kubrat, cum nonnullis ex tribubus Bulgaris, ad regionem circa deltam Danuvii migraverunt, ubi Scythiam Minorem et Moesiam Interiorem ab Imperio Byzantino deinde ceperunt, novum regnum porro in paeninsulam Balcanicam amplians.[4] Foedus pacis cum Byzantio anno 681 et constitutio capitis perpetui ad Pliskam ad meridiem Danuvii versus initium primi imperii Bulgarici significant, quae civitas Thracos Slavosque reliquos in dicionem Bulgarorum redegit, et ratio assimilationis per gradús coepit. Saeculis insequentibus, Bulgaria se constituit imperium potens, quod in Balcanias hostilibus traditionibus militaribus dominabatur, evolutioni distinctae identitatis ethnicae favens.[5] Eius cives, ethno culturáque diversi, se communiter sub religione, lingua, abecedario coniunxerunt, conscientiam nationalem contra incursiones gratiamque externam formantes et conservantes.
Primum Imperium Bulgaricum saeculo undevicensimo sub impetibus Rus' et Byzantino collapsum est, et pars Imperii Byzantini erat usque 1185, cum maior rebellio, ab Asen et Petro fratribus Domus Asenianae ducta, civitatem Bulgaricam redintegraret, ut Secundum Imperium Bulgaricum constitutum esset. Quod, apogaeum annis 1230 attingens, deficere variarum rerum causá coepit, praecipue ob suum locum geographicum, quo impetibus incursionibusque e multis lateribus eodem tempore vulnerari poterat. Rebellio quidem rusticorum, una e paucis prosperis notis, Ivaylo, merum suarium, tsar fecit, propter cuius regnum, quamquam breve, civitas Bulgarica partim redintegrata est. Aetas vigens tum post 1300 insequebatur, sed desiit anno 1371, cum dissensiones factionales fecerunt ut Bulgaria in trís tsaritates parvas finderet, quae omnes ante 1396 in dicionem Imperii Ottomanici redactae sunt. Turci Bulgaricas nobilium clericorumque regnantium res civiles amoverunt, ac Bulgaria integra Turcicorum terra proximos quingentos annos manserit.
Imperio Ottomanico post 1700 deficiente, indicia redintegrationis oriri coeperunt. Nobiles Bulgarici evanuerant, rusticam societatem aequabilem et parvam sed crescentem classem mediam urbanam relinquentes. Ante saeculum undevicensimum, redintegratio nationalis Bulgarica elementum magni momenti in luctatione liberationis factum est, quae anno 1876, eversione Aprilis defectá, ad summum venit, Bellum Russicum Ottomanicum annorum ab 1877 ad 1878 et sequentem liberationem nationalem ad ultimum commovens. Primo autem Foedus Sancti Stephani a magnis potestatibus Occidentalibus reiecto, Foedus Berolinense sequens terras Bulgaricas in Moesia et regione Serdicae circumscripsit. Multi Bulgari ethnici ergo extra fines civitatis novae erant, quam ob rem Bulgaria pugnax militansque in rebus externis facta est, se cum Germania in ambobus bellis mundanis consocians.
Bello mundano secundo confecto, Bulgaria civitas communistica facta est, a Todor Zhivkov triginta quinque annos recta. Provectus oeconomicus hac aetate annis 1980 desiit, et ruina systematis communistici in Europa Orientali formam rectionis civilis severissime mutavit. Nonnulla discrimina annis 1990 multum ex industria et agricultura vastavit, sed nova cuiusdam stabilitatis aetas mox coepit, Simeone Saxe-Coburg-Gotha (olim tsar) primo ministro anno 2001 electo. Bulgaria se cum NATO anno 2004 et Unione Europaea anno 2007 consociavit.