Hieronymus Robbins
From Wikipedia, the free encyclopedia
Hieronymus Robbins (natus Jerome Wilson Rabinowitz Manhatae 11 Octobris 1918; ibidem mortuus 29 Iulii 1998) fuit choreographus, director, saltator, et choragus theatralis Americanus, qui operam ballationi dedit, in Broadway et in pelliculis et spectaculis televisificis. Inter opera quibus operam dedit erant On the Town, Peter Pan,, High Button Shoes, The King and I, The Pajama Game, Bells Are Ringing, West Side Story, Gypsy, et Fiddler on the Roof. Robbins Praemium Tony quinquies et Praemia Academiae bis accepit. Kennedy Center Honors praeterea accepit. Something to Dance About, pellicula documentaria de eius vita et opere, in PBS rete televisifico anno 2009 emissa, praemia Emmy et Peabodianum eodem anno acceperunt.[1][2]
Robbins mense Iulio 1998, duos menses postquam Les Noces iterum in scaenam produxerat, apoplexia cerebri passus est, ac domi Manhatae die 29 Iulii 1998 obiit. Eodem vespere, lumina Broadwaiana paulisper hebetata sunt, laudibus debitis elatis. Corpore cremato, pulveres super Oceanum Atlanticum sparsi sunt.