Hermannus Hesse
German-Helvetica scriptor Nobel Prize Victor (1877-1962) / From Wikipedia, the free encyclopedia
Hermannus Hesse,[1] vulgo Hermann Karl Hesse atque pseudonymo Emil Sinclair (familia religiosissima natus Calewae in Virtembergia die 2 Iulii 1877; leuchaemia mortuus Montagnola in vico Helvetico prope Luganum die 9 Augusti 1962) fuit scriptor Germanicus. Anno 1946 Praemium Nobelianum Litteraturae accepit.
Obitus: 9 Augusti 1962; Montagnola
Patria: Imperium Germanicum, Helvetia, Germania, Imperium Russicum
Nomen nativum: Hermann Karl Hesse
Familia
Coniunx: Ruth Wenger, Ninon Hesse, Mia Hesse-Bernoulli
Proles: Bruno Hesse, Martin Hesse, Heiner Hesse
Memoria
Opera eius maximi momenti Demian (1919), Siddhartha (1922), Steppenwolf ('Lupus desertorum', 1927), Narziß und Goldmund (1930), et Glasperlenspiel ('Ludus pilularum', 1931–1943) habentur. Argumentum operis eius est solitudo (atque genius), spiritualitatis et vitae propriae inventio. Hesse ex anno 1913 in Helvetia continenter vixit. Anno 1936 Praemium Gottfried Keller, annoque 1955 Praemium pacis librariorum Germanorum accepit.