Henricus James
From Wikipedia, the free encyclopedia
Henricus James (15 Aprilis 1843ā28 Februarii 1916) fuit scriptor Anglo-American, qui plurimum sui cursus vitae in Britannia degit. Late putatur unus e personis maximi momenti realismi litterarii et modernismi litterati saeculi undevicensimi. Filius fuit Henrici James et frater Gulielmi James philosophi et psychologi et Aliciae James diaristae.
James inter Americam et Europam primos viginti suae vitae annos per vices commorabatur; in Anglia tandem consedit, ubi subiectus Britannicus anno 1915 factus est, uno anno ante mortem. Nonnullis mythistoriis quae Americanos monstrant culturam Europaeam et Europaeos offendentes innotuit. Sua ratio scribendi de rebus ut sic personis intra fabulam videntur sinit ut argumenta ad conscientiam et perceptionem pertinentia explorare possit, et eius stilus(en) in operibus ultimis cum pictura impressionistica comparatus est.
James historiam iudicii litterarii magnopere affecit, praecipue ob urgendum scriptores maximam habere libertatem ut eorum sententias mundi praebeant. Quam ob rem postulavit ut textus imprimis sit verus et imaginem contineat vitae quam lectores cognoscere possint. Mythistoriae bonae, opinabatur James, vitam agentem monstrant, exspectationes lectoris exercentes. Ingeniosus cosmotheoriae, monologi interiores(en), et fortasse narratorum infidorum(en) usus in suis mythistoriis et fabulis novam ad fictionem narrativam attulit profunditatem. James, ferax praeter modum scriptor, super multa fictionis opera commentarios protulit, librosque peregrinationis, biographiae, autobiographiae, et iudicii, ac ludos scaenicos docuit, quorum nonnulli peracti sunt, eo iam vivente, quamquam haud maxime prospere. Suum opus theatricale putatur suas mythistorias et fabulas penitus movisse.