Geographia Atropatenae
From Wikipedia, the free encyclopedia
Geographia Atropatenae est studium locorum atque regionum Atropatenae, praecipue de fluminibus, montibus, vallibus, planitiis. Tota Atropatene terrestrium limitum longitudo 2648 chiliometrorum quorum Armenia 1007, Irania 756, Georgia 480, Russia 390 et Turcia 15 constituit. Litora se per 800 chiliometra tendunt et maximae longitudinis area in Atropatenica Maris Caspii sectione 456 chiliometrorum est.[1]
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur. |
Atropatenicum territorium 400 chiliometra e Septemtrione in meridiem et 500 chiliometra ex occidente in orientem patet.[1] Tria iuga montium Maior Minorque Caucasus et Talyschum (Atropatenice Böyük Qafqaz, Kiçik Qafqaz et Talış proprie) sunt. Maximum Atropatenicum cacumen mons Bazarduzu (4466 metra) (Atropatenice Bazardüzü), dum infimus locus in Caspio mari (–28 metra) est. Fere dimidium omnium terrestrium vulcanorum luteorum in Atropatene densatur.[1]
Principales aquae fontes aquae superficiales sunt. Nihilominus, solum 24 ex 8350 fluminibus quam 100 metra longiora sunt.[1] Omnia flumina in Mare Caspium, quod civitati ab oriente adiacet, influunt. Maximus lacus Sarisu (Atropatenice; Sarısu) (67 chiliometra quadrata) et longissimum, et quoque transfinitimum, flumen Cyrus (Atropatenice Kür). Atropatenae quattuor principales insulae in Mari Caspio, quarum cuncta area circa triginta chiliometra quadrata est.[1]