Expulsio Acadianorum
From Wikipedia, the free encyclopedia
Magna eversio[1][2] fuit expulsio Acadianorum sub aegide Imperii Britannici a Nova Scotia, Novo Brunsvico, Insulaque principis Eduardi, a regione nunc parte provinciarum maritimarum Canadae habita atque Acadia aliquando appellata. Expulsio Acadianorum ab anno 1755 ad annum 1764 fiebat, Bello Francorum et Indianorum (Americano Septentrionali Belli Septem Annorum theatro) saeviente,[3] parsque erat militaris expeditionis Britannicae contra Novam Franciam. Britanni Acadianos ad Tredecim Colonias primum, additosque ad Britanniam et Franciam post annum 1758 relegabant. Ex 14 100 Acadianorum qui regionem incolaverant, omnino 11 500 fere relegati sunt.[4][5]