Dred Scott v. Sandford
From Wikipedia, the free encyclopedia
Dred Scott v. Sandford fuit diiudicatio Supremi Civitatum Foederatarum Iudicii quae anno 1857 decrevit
- homines generis Africani in Civitates Foederatas invectos et servi habitos, vel eorum progeniem[1]—sive servos, sive homines liberos—a Constitutione non defendi et numquam esse cives Civitatum Foederatarum;
- Congressui non esse potestas ad servitutem in territoriis foederalibus prohibendam;
- servos, quia non fuerunt cives, locum non habere ut ei homines iudicio persequantur;
- servos quidem, sicut aliae res mobiles (possessiones privatae), non posse auferri a possessoribus sine lite iusta (due process).
Reapse, Iudicium Supremum servitutem in territoriis Civitatum Foederatarum sivit, cum maior populi numerus servituti adversatus sit, Kansia non excepta. Verba diiudicationis a Rogerio B. Taney Primo Iudice scripta sunt.