Dionysius Exiguus
From Wikipedia, the free encyclopedia
Dionysius Exiguus (Graece Διονύσιος, natus in Scythia Minore circa annum 470; mortuus circa annum 544) fuit monachus qui operam Imperio Romano saeculo sexto dedit. Sodalis fuit societatis monachorum Scythicorum qui Tomi habitabant (Constantiae in urbe Romaniana nostrae aetatis), tum caput Scythiae Minoris. Saeculo sexto oriente, canones Graecorum conciliorum in nostram linguam vertit atque in ordinem chronologicum digessit. Chronologia annorum Domini (annorum post Christum natum) excogitata innotuit, quae ad annos calendariorum Iuliani (christianizati) et Gregoriani computandos iam adhibetur. Paene omnes ecclesiae Christianae eius computum temporum Paschae asciverunt.
Dionysius ab anno 500 fere usque ad mortem Romae habitabat, ubi 401 canones ecclesiae a Graeco sermone in Latinum convertit, inter quos quinquaginta Canones Apostolici et omnia conciliorum Nicaeni Primi, Constantinopolitani Primi, Chalcedonensis, Serdicanique decreta atque varia paparum a Siricio ad Anastasium II decretalia. Quibus Collectionibus canonum Dionysianis (ut dicuntur) multum auctoritatis in cultura Occidentali habebant, et duces ecclesiasticos iam ducunt. Dionysius etiam libellum de mathematica prima conscripsit.