Anno Domini
From Wikipedia, the free encyclopedia
Locutio anno Domini, plenius anno Domini nostri Iesu Christi, aliter post Christum natum, indicat numerum annorum in calendariis Iuliano et Gregoriano ab initio aerae quae dicitur aera Christiana[1] vel aera vulgaris. Compendia traditionalia plerumque sunt A.D. et p.C.n. (sed vide etiam abbreviationem aer. vulg.).
Computatio annorum est:
- A.D. = annos ab urbe condita minus 753.
Annus Domini putatur annus quo natus est Christus; anno autem Domini (casu ablativo) significat 'anno vigente'.