Dimetrodon
From Wikipedia, the free encyclopedia
Dimetrodon (Graece, 'duas dentium mensuras' significans) est exstinctum synapsidorum non mammalianorum genus, cuius species in vita per aevum Permianum iniens erant, abhinc annorum a 295 ad 272 fere milliones.[1][2][3] Pars est familiae Sphenacodontidarum. Eius proprietas notissima est magnum spinarum neuralium velum in tergo positum, spinis praelongis ex vertebris extendentibus effectum. Dimetrodonta quattuor cruribus ambulabat, atque ei erat calvaria alta magnique variarum magnitudinum dentes secundum maxillas positi. Plurima eius fossilia in Civitatibus Foederatis meridianis occidentalibusque effossa sunt, maiore parte ex Stratis Rubris Texiae et Oclahomae, vetere deposito geologico; nuper autem, fossilia in Germania inventa sunt. Plus quam duodecim species rite describuntur ex anno 1878, cum genus primum erectum esset.