Dashiell Hammett
From Wikipedia, the free encyclopedia
Samuel Dashiell Hammett (Sanctae Mariae Comitatus Terrae Mariae 27 Maii 1894; Novi Eboraci 10 Ianuarii 1961) fuit scriptor mythistoriarum inquisitionis et fabularum brevium generis hardboiled, scriptor scaenarius, et agitator politicus Americanus. Inter personas durabiles quos excogitavit sunt Samuel Spade (The Maltese Falcon), Nicolaus et Nora Charles (The Thin Man), et the Continental Op (Red Harvest et The Dain Curse).
Obitus: 10 Ianuarii 1961; Novum Eboracum
Patria: Civitates Foederatae Americae
Familia
Memoria
Hammett "nunc habetur unus e perbonis omnium temporum scriptoribus mysteriorum."[1][2] In laudatione in New York Times descriptus est "decanus . . . scholae fictionis inquisitionis hard-boiled."[3][4] Time periodicum Red Harvest mythistoriam Hammettianum (1929) in indice centum optimarum mythistoriarum Anglice inter 1923 et 2005 editarum rettulit.[5] Eius mythistoriae et fabulae pelliculas magnopere moverunt.