Cynomys
From Wikipedia, the free encyclopedia
Cynomys (Graece κύων 'canis' + μῦς 'mus) est genus rodentiorum familiae Sciuridarum quae in America Septentrionali habitant.
Cynomys ludovicianus in horto zoologico Smithsoniano Vasingtoniae
Classis : Mammalia
Ordo : Rodentia
Familia : Sciuridae
Tribus : Marmotini
Genus : Cynomys
Rafinesque, 1817
Ordo : Rodentia
Familia : Sciuridae
Tribus : Marmotini
Genus : Cynomys
Rafinesque, 1817
Secundum investigationem Stephani Vogel et aliorum, cynomyes cuniculos construunt quibus sunt duo aditus ut auram in cuniculo producant.[1] In ratione eorum, cum ventus supra duas cuniculi aperturas movetur, quarum una altior quam alterum est, aura supra altiorem aperturam velocior est quam aura supra alterum. Secundum legem Bernoullianam, fluidum velocius minorem pressuram habet. Unde oritur differentia pressurarum inter duas aperturas, quae differentia facit aerem fluere in cuniculo et aerem recentem cynomyibus praebet.