Corvus cornix
From Wikipedia, the free encyclopedia
Corvus cornix est species avium familiae Corvidarum, quae per Europam septentrionalem, orientalem, austro-orientalemque, atque in partibus Asiae occidentalis habitat. Quae est avis corpore cinereo, sed capite, oculis, rostro, gula, alis, cauda, femore, pedibusque nigris. Sicut alii Corvidae, omnibus vescitur.
Corvus cornix
Ante annum 2002, varietas speciei Corvi corones habebatur et Corvus corone cornix nominabatur.[1]