Cornelius Vanderbilt
From Wikipedia, the free encyclopedia
Cornelius Vanderbilt (27 Maii 1794ā4 Ianuarii 1877), private Commodorus Vanderbilt appellatus,[1] fuit dux negotii et philanthropista Americanus, qui divitias in ferriviis et navigia accumulavit. Pauper natus, mediocriter eruditus, princeps perseverantia, intelligentia, fortuna in mediterraneo aquarum commercio et industria ferriviarum factus est. Ferrivia Media Novi Eboraci aedificata innotuit.
Unus ex divitissimis Americanis notis, paterfamilias familiae Vanderbiltianae fuit, qui primum donum ad Universitatem Vanderbiltiam fundandam dedit. Secundum H. Rogerium Grant historicum:
- Aequaevi quoque Vanderbilt saepe odierunt vel metuerunt, vel eum beluam inurbanam saltem aestimaverunt. Cum Vanderbilt scelestus esse posset, pugnax et callidus, multo plus aedificator quam deletor fuit . . . vir honestus, astutus, industrius."[2]
Inter eius proles sunt Gloria Vanderbilt modae designator, Anderson Cooper scriptor actorum, et Timothaeus Olyphant histrio.