Conclave anni 2013
From Wikipedia, the free encyclopedia
Conclave anni 2013 incepit die 12 Martii 2013, postquam papa Benedictus XVI die 28 Februarii 2013 pontificatu se abdicavit. Conclave finivit die 13 Martii, papa Francisco quinta in suffragii latione electo. Centum quindecim cardinales conclavi interfuerunt, sexaginta septem a papa Benedicto XVI et quadraginta octo a papa Ioanne Paulo II creati, nam cardinales Darmaatmadja et Keith O'Brien, quamquam electores, tamen iam nuntiaverunt se conclavi non interfuturos. Decanus collegii cardinalium, Angelus Sodano, annum quintum et octogesimum iam egit et propter hoc elector non fuit. Cardinales electores erant ergo: