Carolus Waddell Chesnutt
From Wikipedia, the free encyclopedia
Carolus Waddell Chesnutt (natus 20 Iunii 1858; mortuus 17 Novembris 1932) fuit scriptor meletematum, activista politicus, et iurisconsultus Americanus, notissimus mythistoriis et narratiunculis, quibus multiplices res ad phyleticam et socialem identitatem pertinentes in Civitatibus Meridianis post bellum gestas explorabat. [1]
Duo ex eius libris accommodati sunt ad pelliculas mutas annis 1926 et 1927 ab Anschario Micheaux, moderatore et productore Afro-Americano. Post motum iurum civilium saeculi vicesimi, studium operum Chesnuttianorum refotum est. Nonnulli ex eis libris novis editionibus prolati sunt, quibus scriptor novam agnitionem accepit. Pittacium cursuale commemorativum anno 2008 impressum est.
Saeculo XX ineunte, Chesnutt Clevelandiae in urbe Ohii prosperum condidit iudiciorum transcribendorum negotium, quod plurimum eius quaestus effecit. Impiger sodalis Societatis nationalis promovendis gentibus coloratis factus est, commentariosque educationem Afro-Americanorum defendentes scripsit, nec non legibus discriminationem politicam permittentibus lites intulit. Eius scriptis stilo et rebus descriptis sunt proprietates coloris loci et realismi litterarii.
Chesnutt obiit 15 Novembris 1932, anno aetatis suae septuagesimo quarto. Corpus eius in sepulcreto Lake View sepultum est.