Carolus Lyell
From Wikipedia, the free encyclopedia
Carolus Lyell Eques, Primus Baronettus, Socius Societatis Regalis Londiniensis (14 Novembris 1797—22 Februarii 1875), fuit causidicus Britannicus et praecipuissimus sui temporis scriptor geologicus. Libro Principles of Geology ('Principiis geologiae') innotuit, qui notiones Iacobi Hutton de uniformitarianismo gratiosas apud populum fecit, praesertim notionem tellurem ab eisdem rationibus iam efficientibus formatam esse. Principles of Geology praeterea notiones a Georgio Cuvier prolatas disputavit, notiones de geologia acceptissimas et vulgatissimas in Anglia illo tempore.[1] Lyell fuit unus ex primis qui putabant tellurem ob eius enormitates? geologicas plus quam 300 milliones annorum habere. Maximus et auctoritate gravissimus Caroli Darwin amicus fuit, cuius argumenta in Germaniam introduxit Ludovicus Büchner philosophus.
Res ex Lyell appellatae:
- Glaciarium Lyellianum
- Glaciarium Lyellianum (Georgia Meridiana)
- Lyell (Nova Zelandia)
- Mons Lyellianus (California)
- Mons Lyellianus (Canada)
- Mons Lyellianus (Tasmania)
- Terra Lyelliana (Groenlandia)
- Valles Lyelliana