Carolsruha
From Wikipedia, the free encyclopedia
Carolsruha sive Caroli Hesychium[1] (Germanice Karlsruhe) est oppidum in Badenia. Nomen latine Quietem Caroli dicere vult. Conditum est a marcgravio Carolo III Gulielmo de Badenia-Durlachensi anno 1715.[2]
Locus: 49°1′0″N 8°24′0″E
Numerus incolarum: 308 707
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Nomen officiale: Karlsruhe
Gestio
Procuratio superior: Provincia Carolsruha, Grand Duchy of Baden, Margraviate of Baden, Electorate of Baden
Geographia
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
Carolsruha non naturaliter crescebat: oppidum enim consilio aedificatum est. Aliae viae sicut radii solis omnes ab uno puncto medio ubi castellum comitis est ductae sunt et alias vias instar linearum parallelarum ductas secant. Viae quae instar radiorum vel instar digitorum manus distentorum ab puncto medio vergunt forma radiorum flabelli Sinensis ductae sunt. Quam ob rem agnomen Carolsruhae oppidum flabelli est.
Carolsruhae iudicium foederale supremum rei publicae est quam ob rem oppidum agnomen domus iuris habet.