Cannabis
genus plantarum florentium familiae Cannabacearum / From Wikipedia, the free encyclopedia
Cannabis,[1] apud posteriores etiam Cannabum,[2][3] est genus plantarum florentium familiae Cannabacearum, cuius omnes species descriptae, nempe Cannabis sativa[4] L.,[5] Cannabis indica Lam., Cannabis ruderalis Janisch.,[6] sunt in Asia Media endemicae. Multum differt inter doctos utrum genus in tres species dividi debeat, an variationes unius speciei putari.[7]
Modis in permultis et saepius dissimilibus homines per aeva cannabim usurpabant, papyrum, funes, vestimenta, et vela ex cannabis fibris facientes, et folia, flores, semina cibo coquentes. Etiam cannabim medicinae medicamentoque consumebant, quia insunt multa chemica, cannabinoides vocata, quorum nonnulla sicut cannabidiol adiuvant aegros, et nonnulla sunt psychotropica, sicut tetrahydrocannabinol, quod homines et nonnulla cetera animalia[8] inebriat.