Campi (Nivata)
From Wikipedia, the free encyclopedia
Campi,[1][2][3] vulgo Las Vegas, agnomine urbs peccatorum[2] sive Sin City, est metropolis Nivatae civitatis maxima et comitatús Clark caput. Campis homines 583 756 anno 2010 habitabant.
Locus: 36°10′9″N 115°8′41″W
Numerus incolarum: 641 903
Zona horaria: UTC-8, UTC-7, UTC-7
Situs interretialis
Nomen officiale: Las Vegas
Gestio
Procuratio superior: Clark County
Geographia
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
Mercatores Mexicani nomen Las Vegas, scilicet "prata", saeculo XIX ineunte dederunt propter fontes herbasque ibi in oasi medio deserto Mojave virentes. Castellum(en) a Mormonibus hoc loco anno 1855 positum est ut tutelam haberent viae, quae ab urbem Lacus Salsi ad Angelopolim tendebat. Quod castellum post aliquot annos desertum, via ferrea interdum per illis locis constructa, urbs ibidem e novo anno 1905 condita, anno 1911 rite incorporata est.
Peregrinatores totius mundi, oblectamentis attracti, ad urbem Campensem hodie conveniunt. Ibi enim et in vico Las Vegas Boulevard (communiter The Strip scilicet "lacinia") extra urbis limites iacente florent deversoria luxuosissima, tabernae, domus aleatoriae, theatra musicorumque et cantorum necnon saltatorum.