Bibliotheca Civica Russiae
From Wikipedia, the free encyclopedia
Bibliotheca Civica Russica (Russice Российская государственная библиотека) est bibliotheca nationalis Russiae, Moscuae sita. Quae est maxima in civitate et ob eius collectionem librorum (17.5 milliones) quinta a maximá in mundo.[1] Rite appellabatur Bibliotheca Civica URSS nomine Vladimiri Lenin[2] ab anno 1925 usque ad annum 1992, cum iterum legitime nominata est.
Cui bibliothecae sunt plus quam 275 chiliometra suggestuum, quibus sunt plus quam 43 milliones rerum,[3] inter quas plus quam 17 milliones librorum voluminibusque serialibus, 13 milliones periodicorum, 350 000 partiturarum musicarum et phonodiscorum, et 150 000 tabularum geographicarum. Sunt res in 247 linguis compositae, quarum pars aliena 29 centesimae omnis collectionis est.
Ab anno 1922 ad annum 1991 saltem unum omnis libri in Unione Sovietica editi exemplar in bibliothecá depositum est—qui mos similiter usque ad praesens persistit, quia bibliotheca secundum leges est bibliotheca depositi legitimi.
Director est Alexander I. Visly; director exsecutivus, Vladimir I. Gnezdilov; praeses, Viktor V. Fiodorov. Anno 2012 erant 1830 conducti.