Biarnius Benedicti filius (iunior)
politicus / From Wikipedia, the free encyclopedia
Biarnius Benedicti filius[1] (Islandice Bjarni Benediktsson, natus Reykiavicae die 26 Ianuarii 1970) est politicus Islandiae, iunior nuncupatus ut a patruo distinguetur qui et ille politicus fuit.
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 26 Ianuarii 1970; Reykiavica
Patria: Islandia
Patria: Islandia
Familia
Coniunx: Þóra Margrét Baldvinsdóttir
Biarnius iunior alumnus est universitatis Islandensis et scholae iurisprudentiae universitatis Miamiensis ubi gradum magistri iurum ascendit. Causidicus deinde fuit, sed ab anno 2003 legatus est apud parlamentum Islandicum. Dux factionis independentiae electus est die 29 Martii 2009, comitiis imminentibus. Eo anno malo successu, anno autem 2013 prospere contendit. Die 23 Maii 2013 minister vectigalium factus est, primo ministro Sigmundo Davide Gunnlaugi filio. A die 11 Ianuarii 2017 primus minister patriae meret.