Axis (os)
From Wikipedia, the free encyclopedia
In anatomia axis (-is, m.) sive epistropheus (ἐπιστροφεὺς, graece: "versator" [1]) (FCAT: A02.2.02.201) est vertebra cervicalis secunda (C 2) hominis, mammalium, reptilium et avium, quae infra vel post atlantem, primam cervicalem et primam omnino vertebram (C 1) invenitur, in quem processum, dens vocatum, inicit[2].
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt. |
Vide etiam paginam discretivam: Axis.
Axis vocatur, quia dens eius cardinem facit, circum quem atlas versat, qui ipse cum cranio connexus est et ergo caput portat et movet.