Astacus stilo Newberg
ferculum / From Wikipedia, the free encyclopedia
Astacus stilo Newberg,[1] Anglice lobster Newberg, est ferculum gastronomiae Neo-Eboracensis in Civitatibus Foederatis. Methodus a Beniamino Wenberg nauta inventam esse fertur. Illum Carolo Delmonico conditori Caroloque Ranhofer coquo popinae Delmonico's(en) Novi Eboraci in urbe anno 1876 primum monstravisse; eos methodo paulo mutata, amicitia nautae abrupta, ferculum a convivis semper laudatum sub nomine Newberg loco Wenberg continuo intulisse.[2] Ipse Ranhofer anno 1894 methodum divulgavit sub rubrica "lobster à la Newberg or Delmonico" in libro The Epicurean divulgavit.[3]
Astaci viventes bulliantur, frigescere sinuntur. Caudae bracchiaque dissecantur atque una cum taumali breviter butyro friguntur. Iure e cramo, butyro soluto, pulvere cayennae, spiritu Cognacensi, vino Xerae (aut apud alios Maderaico) breviter et leviter coquuntur. Frusta astacorum in patellis disponuntur. Eodem iure, iam cramo vitellisque ovorum conspissato, teguntur. Inferuntur.