Arbor B
From Wikipedia, the free encyclopedia
Arbor B in scientia computatrali est structura datorum arborea se librans quae data digerit atque indagationes, accessum sequentialem, interpositiones, et deletiones in tempore logarithmico sinit. Arbor B est generalizatio arboris indagationis binariae quia nodus plus quam duos liberos habere potest.[1] Arbor B, arboribus indagationis binariis se librantibus dissimilis, systematibus quae magnos datorum greges legunt et scribunt optimizatur. Arbores B sunt exemplum structurae datorum memoriae externae dicatum. Late in repositoriis datorum et systematibus fasciculorum adhibetur.