Aqua ardens
From Wikipedia, the free encyclopedia
Aqua ardens[1] est temetum e destillatione liquorum fermentatorum productum, quod olim in medicamentum, hodie communiter in oblectamentum bibi solet. Secundum originem licet distinguere spiritus vini e vino confectum (ab auctoribus antiquissimis "aquam ardentem" sine plura nuncupata) ab aliis variis, e.g. vischio, vodca, rhomio, uraqua.
Destillatione proportio alcoholis in temeto augeri potest. Vinum et cervisia non posse magis quam 15% per volumen alcoholis comprimi solent, ultra quam quantitatem, zyma laeditur, neque fermentationem efficere valet (cum nuperrime adhibita sunt genera zymae quae alcoholem tolerare possunt ut quantitatem usque ad 23% augeatur). Antiquitus aliis modis fortitudo potionis aucta est, e.g. decoctio in vesica animalis, congelatione, additio musti, passatione.