Aposematismus
From Wikipedia, the free encyclopedia
Aposematismus (Graece ἀπό 'ab', 'de' + σῆμα 'signum')[1] est notio Alfredi Russel Wallace de coloratione monitoria,[2] de usu signorum praecipue colorum ad insectatores aliosque hostes prohibendos adhibito. Quod verbum gregem describit accommodationum antipraedatoriarum in quibus signum monitionis consociatur cum inutilitate praedae praedatoribus futuris.[3]
Aposematismus signa praeconii semper implicat,[4] quae usitatam habere possunt adhibitionem colorum, sonorum, odorum,[5] vel aliarum proprietatum quae distincte percipi possunt. Signa aposematica praedatori praedaeque prodesse possunt, quia ambo iniuriam futuram evitare possunt. Usitatissimi et efficacissimi colores sunt ruber, flavus, niger, albus.[6]