Antonius Čechov
From Wikipedia, the free encyclopedia
Antonius Pauli filius Čechov (Russice: Антон Павлович Чехов, tr. Anton Pavlovič Čechov ; 29 Ianuarii[1] 1860–15 Iulii[2] 1904) fuit scriptor fabularum narratiunculae et ludorum scaenicorum, et medicus Russicus, habitus unus ex maximorum mundi scriptorum fabularum.[3] Is dramatista quattuor ludos nunc classicos excogitavit, et eius fabulae breves habentur maximi momenti a scriptoribus et criticis.[4][5] Čechov res medicas ferme per eius cursum litterarium tractavit: "Medicina est mea uxor legitima," inquit, "et litterae mea amica."[6]
Obitus: 15 Iulii 1904; Badenweiler
Patria: Imperium Russicum
Nomen nativum: Антонъ Павловичъ Чеховъ
Familia
Coniunx: Olga Knipper
Memoria
Laro male anno 1896 excepto, Čechov theatrum renunciavit, sed ludus iterum in scaenam proditus est anno 1898, a Constantini Stanislavskij Theatro Artis Moscuensi, quod postea Ioannem Avunculum protulit et primas exsecutiones fecit Čechov ultimorum ludorum, Trium sororum et Horti cerasei. Haec quattuor opera histrionum gregem duriter provocant. Ait Ioannes McKellen: "Actores Čechov sicut montem scandunt, funibus coniuncti, gloriam communicantes, si cacumen adsequuntur" (Miles 1993:9).[7]
Ei fuit villa Ialtae in oppido maritimo, ubi sua maximi momenti dramata, Hortus ceraseus et Tres sorores, scripsit, et ad ipsam fere vitae finem habitabat, villa quae anno 1957 magistratum iussu museum facta est Čechoviense.
Drama Hortus ceraseus etiam origo thematis mythistoriae Shayō a Dazai Osamu factum est.