Agamemnon
From Wikipedia, the free encyclopedia
In mythologia Graeca, Agamemnon[1] (Ἀγαμέμνων), filius Atrei[2] ex Aërope, frater Menelai, fuit Mycenarum aut Argorum rex, qui omnium Graecorum consensu imperator delectus, ad expeditionem Troianam profectus est, ubi plurimos labores, et maximas principum simultates pertulit. Ex Clytaemnestra uxore unum filium, Orestem, et tres filias, Chrysothemin, Laodicen (sic apud Homerum, sed postea Electram appellatam), ac Iphianassa (postea Iphigeniam) genuit.
Cassandra Priami filia ei in sortem cessit, quae etiam mortem ei praedixit; sed ille verbis eius minime fidem habens, ad uxorem Clytaemnestram, cui domi cum quibusdam liberis relictae imperii curam crediderat, reversus, ab Aegistho Thyestis filio, qui omnia prius tacite occupaverat, immo et uxorem stupraverat, simulatâ amicitiâ, et Clytaemnestrae consensu, in litore, seu ut aliis placet, in convivio, quod ingens ei uxor paraverat, vel in balineo[3] interfectus est, postquam annos 18 regnavit. Quod facinus Orestes Agamemnonis et Clytaemnestrae filius aegre ferens, Aegisthum et matrem in vindictam patris occidit, ac patri in regno successit.