Aesculus (genus)
taxon / From Wikipedia, the free encyclopedia
Aesculus[1] (-i, f.) est genus arborum in familia Sapindacearum nativum Europae, Asia, Americaeque Borealis. Folia eius in quinque partes divisa sunt. Flosculi nivei vel rosacei crescunt turmatim in forma uvae erectae. Nuces fuscae nitidaeque in culiolis crescentes castaneis similes sunt, quamobrem Aesculi quoque nuces arboresque ipsae nonnumquam "castaneae" appellantur aut etiam "hippocastaneae". Nomen aesculi botanistae mutuati sunt a nomine classico arboris (non cognatae) Quercūs petraeae.
- Haec pagina agit de genere plantarum; de specie plantarum eiusdem nominis vide Quercus petraea.