Vicipaedia:De paginis brevioribus
From Wikipedia, the free encyclopedia
Vicipaedia a die 1 Ianuarii 2016 paginas brevissimas non iam accipit. Paginas novas breviores intra tres menses augere oportet. Cuique paginae opus est:
- textu, qui rem definit notabilitatemque eius exprimit
- fonte externo certo
- nexibus internis ex hac pagina et ad hanc paginam ducentibus.
Ecce regula Vicipaediana consensu instituta, cui quemque oportet obtemperare atque oboedire.
Quam si vis repudiare, noli textum mutare, nisi prius illic ceterorum assensum eris adeptus.
Has res addere oportet:
- imaginem, siqua apud Communia idonea reperitur
- nexus externos plures vel citationes bibliographicas
- nexum ad Vicidata
- categorias idoneas
Cura ut per nexus a te praebitos alii Vicipaediani res principales a te scriptas corroborare possint.