Viceregnum Peruvianum
From Wikipedia, the free encyclopedia
Viceregnum Peruvianum (Hispanice Virreynato, recentius Virreinato del Perú), fuit pars Imperii Hispanici, anno 1542 in America Australi condita, Imperio Incarum a militibus Hispanis capto et exstincto.
Res apud Vicidata repertae:
Terra continens: America Australis
Locus: 12°3′36″S 77°2′15″W
Caput: Lima
Locus: 12°3′36″S 77°2′15″W
Caput: Lima
Gestio
Consilium: Council of the Indies
Populus
Tabula aut despectus
Viceregnum erat provincia politica et administrativa, quae, tempore maximi sui spatii, territoria civitatum hodiernarum Columbiae, Aequatoriae, Peruviae, et Boliviae necnon Argentinae Chiliaeque comprehendit, sed saeculo duodevicensimo et usque ad libertatem harum terrarum e dicione Hispanica, aliis duobus viceregnis nuper constitutis, quasi intra fines Peruviae hodiernae restrictum est.