Rūḥullāh Khumaynī
From Wikipedia, the free encyclopedia
Rūḥullāh Mūsavī Khumaynī (litteris Arabicis روح الله موسوی خمینی), alumnus scholarum superiorum Comensium, fuit doctor divinitatis praeclarus secundum doctrinam sectae Islamicae Siiticae.
Res apud Vicidata repertae:
In Irania natus die 24 Septembris 1902, post longum exsilium anno 1979 Seditionem Islamicam concitavit, quae ultimum Persiae imperatorem Machometum Reza Pahlavi regno spoliavit. Posthac dux supremus factus summum Iraniae imperium tractavit usque ad mortem die 3 Iunii 1989.