Portus Regius
From Wikipedia, the free encyclopedia
Portus Regius (interdum Campensis nuncupatus) est abbatia monialium Cisterciensium anno 1204 in valle Caprosiae (hodie praefecturae Evelinarum in Francia) condita.
Saeculo XVII, nonnulli pii doctique viri qui secundum Iansenii doctrinam vivere optaverant ad abbatiam habitaverunt scholasque condiderunt. Ecclesia Catholica, quae Iansenii thesim esse haereticam censebat, eos et moniales quae sententias damnatas in Iansenii libro esse negabant, vehementer vexavit. Itaque anno 1709, iussu Clementis XI et Ludovici XIV, moniales in alias abbatias sparsae sunt et anno 1713 cuncta abbatiae aedificia deleta sunt.