Plesiosauria
From Wikipedia, the free encyclopedia
Plesiosauria (Graece plesios 'prope' + sauros 'lacerta') sunt ordo Mesozoicorum reptilium marinorum. Ea Medio Triassico Aevo orta sunt et communissima per Aevum Iurassicum facta sunt, cum vigebant usque ad exstinctionem K-T Cretaceo exeunte.
Nomen plesiosaurus varie adhibetur: ad spectare ad totum Plesiosauriorum ordinem et solum ad formas collo longo praedito (subordo Plesiosauroidea), quae in cogitatione populari sunt plesiosauria, sicut Monstrum Lacus Ness, "Nessie" appellatum. Hoc in commentario, plesiosaurus ad Plesiosauria in universum spectat.