Nuptiae in Cana factae (Paulus Veronensis)
From Wikipedia, the free encyclopedia
"Nuptiae in Cana factae", eae scilicet nuptiae iuxta Canam Galilaeae celebratae quibus Iesus adfuerit primumque miraculum effecerit, bis a Paulo Veronensi pictae sunt. Tabula maior anno 1563 confecta hodie apud Museum Lupariense ostentatur. In hac pictura effigies Suleimani Magnifici recognoscenda est. Tabula minor, anno incerto confecta, in Pinacotheca Dresdensi servatur.