Nummi Gallici
From Wikipedia, the free encyclopedia
Nummi Gallici sunt nummi Celtici ex auro, argento, aere a diversis ducibus vel civitatibus Celticis in vetere Gallia et finitimis regionibus constitutis, e tertio saeculo a.C.n. usque ad principatum Augusti (in insula Britannia usque ad Neronem principem) fabricati. Qui nummi quo tempore vel quo iubente percussi sint, testimoniis archaeologicis tantum indagari potest; scripti fontes enim desunt nec tituli ipsorum nummorum, rari et ipsi, multum iuvant. Itaque numismatica Celtica scientia difficilis est quae ultimis decenniis multum profecit. Scalptores Gallici ab imitatione monetae Graecae ac postea Romanae profecti mox ad stilum proprie Celticum pervenerunt, dum figuras imitationi propositas in varias curvaturas et ornamenta disrumpunt.