Myosinum
From Wikipedia, the free encyclopedia
Myosinum (a radice Graeca myo- 'musculus') est familia proteinarum motoriarum quae ATP hydrolyzant atque energia ita liberata utuntur ad vim actini filamentis(en) adhibendam ac motum efficiendum. Sive dimerum sive monomerum esse potestː cum dimerum, caudam praebet e duabus catenis polypeptidicis invicem circumvolutis constantem quarum utraque caput globosum in diversam directionem spectans gerit. Illa capita loca praestant quae ATP et actinum ligant. In myocytorum sarcomeris moleculae myosini in crassa filamenta conglutinantur e quibus capita extrinsecus spectant ita ut cum tenuibus filamentis actini certo ordine alternent et contractum musculi efficere possint. Alia myosina sunt monomera quae vesiculas intracellulares in microfilamentis vehuntː magni momenti sunt in endocytosi et exocytosi. E tenui cauda et capite globoso constant.