McKim, Mead, et White
From Wikipedia, the free encyclopedia
McKim, Mead, et White fuit egregia societas architectonica Americana quae circa 1900 floruit. Socii conditores fuerunt Carolus Follen McKim (1847–1909), Gulielmus Rutherford Mead (1846–1928), et Stanford White (1853–1906). Multi alii architecti—socii, consociati, designatores, adumbratores—famosi facti sunt per vel post eorum temporis in officinis societatis.
Inter aedificia quae societas Novi Eboraci designavit et exstruxit sunt Statio Pennsylvaniensis Manhatae sita (deinde destructa), Museum Brooklynense, et praecipuus Universitatis Columbiae campus. Societas alicubi in Civitate Novo Eboraci et Nova Anglia aedificia collegiorum, bibliothecarum, scholarum, aliarumque institutorum designavit, sicut Bibliotheca Publica Bostoniensis et Curia Civitatis Insulae Rhodensis. Societas Vasingtoniae in Districtu Columbiae orientale et occidentale Aedium Albarum latera renovavit, et Museum Nationale Historiae Americanae construxit. Trans Civitates Foederatas, societas aedificia in Illinoesia, Michigania, Ohio, Pennsylvania, Tennesia, et Visconsinia aedificavit. Alia exempla in Canada, Cuba, et Italia videri possunt.