Mahometus V (sultanus Kelantan)
politicus / From Wikipedia, the free encyclopedia
Mahometus V, nomine pleno Muhammad Faris Petra (in Kota Bharu natus die 6 Octobris 1969) est sultanus civitatis Kelantan foederationis Malaesiae.
Patria: Malaesia
Familia
Coniunx: Oksana Voevodina, Sultanah Nur Diana Petra, Tengku Zubaidah binti Tengku Norudin
Proles: Tengku Ismail Leon Petra
In urbe natali apud scholam sultani Ismail I, deinde iuxta Cualam Lumpuriam apud scholam internationalem Alice Smith educatus est, unde eruditionem in Anglia petivit. Alumnus est igitur collegii Sanctae Crucis apud Oxonienses. Patre Ismail II apoplexia cerebri graviter affecto et in nosocomio Singapurae iacente, Mahometus Faris Petra regens die 25 Maii 2009, sultanus die 13 Septembris 2010 proclamatus est, patre nolente, qui abrogationem huius proclamationis petivit apud curiam foederalem. Mahometus V autem, ab aliis Malaesiae monarchis receptus, congressum principum ab anno 2010 frequentabat. Summus rex vicarius Malaesiae omnis electus est anno 2011. Ipse summus rex (Yang di-Pertuan Agong) die 13 Decembris 2016 factus est, quod officium die 6 Ianuarii 2019 abdicavit. Oxanam Voevodina (Оксана Воеводина), ostentatricem Russam, in matrimonium die 22 Novembris 2017 duxisse nuntiatur.