Ludovicus Holbergius
From Wikipedia, the free encyclopedia
Ludovicus Holbergius (natus 3 Decembris 1684, Bergae – mortuus 28 Ianuarii 1754, Hafniae) (Danice et Norvegice Ludvig Holberg) fuit scriptor comoediarum, poematum, epistularum, fabularumque necnon historicus, sub specie humanismi, Illuminationis et baroci. In Norvegia natus est, sed pleraque sua vita Daniam incoluit.
Res apud Vicidata repertae:
Plurima opera sua Danice, sed etiam mythistoriam Latine scripsit, Nicolai Klimii iter subterraneum appellatam. Notissimae eius comoediae sunt Erasmus Montanus et Jeppe paa Bierget (Iacobus in monte). Etiam humanitatum et philologiae peritus fuit.