Litterae Australiae
From Wikipedia, the free encyclopedia
Litterae Australiae sunt opus scriptum vel literarium in regione vel ab incolis rei publicae Australianae et eius coloniarum antecedentium partum. Quae civitas tempore eius primae historiae Occidentalis fuit grex coloniarum Britannicarum; ergo eius traditio litterarum cum latiore traditione litterarum Anglicarum coepit et iam conectitur. Ars autem narrationis scriptorum Australiae ex 1788 ingeniun novae continentis in litteras introduxit, rationes explorans sicut aboriginalitas, mateship, ratio aequabilitatis, democratia, identitas nationalis, migratio, unica topographia Australiana, multiplices culturae urbanae res quotidianae, ac "pulchritudo et terror" vitae in fero rure Australiano.
Inter notabiles scriptores Australiani sunt Marcus Clarke, Miles Franklin, Christina Stead, Patricius White, David Malouf, Thomas Keneally, Morris West, et Colleen McCullough, scriptores mythistoriarum; Henricus Lawson, Banjo Paterson, C. J. Dennis, Dorothea Mackellar, et Maria Gilmore poetae; Manning Clark et Geoffrey Blainey historici; P. L. Travers, May Gibbs, et Colin Thiele, auctores litterarum puerilium; ac Robertus Hughes, Clive James, et Germana Greer, exules. Inter notabiles scriptores scriptoresque mythistoriarum hodiernos Australianos sunt Helena Garner, Ioannes Maxwell Coetzee, Petrus Carey, Timotheus Winton, Alexis Wright, et Geraldina Brooks.