Historia Aragoniae
From Wikipedia, the free encyclopedia
Historia Aragoniae Musulmanā irruptione saeculo VIII incipit. Quae, ex illo tempore, suos limites ampliabat per saecula in quibus primum Comitatus, deinde Regnum et posterius Consilium et Audientia fuit, donec hodie comunitatem autonomam constituit, quamquam unitate geographica seu naturali, linguistica, et ethnica caret. Humana autem praesentia in terris hodie Communitatem autonomam Aragoniam formantibus plurimis millenniis abhinc initium sumit, sed Aragonia, sicuti multae praesentes regiones historicae, Medii Aevi fructus est. Nomen Aragonia primum anno 828 apparet.
Medio aevo praesens Aragonia cusa fictaque est. Praecipua cuius columina Corona, Cohortes, Deputatio Aragoniae et Ius forale fuerunt. Primus locus e saeculo XII foederationis civitatum diversae entitatis, Corona Aragoniae Corona Aragoniae; proprium cuius pondus paulatim intra se languit usque ad Aevum modernum, cum inserta est in centralizatiorem civitatem, Regnum Hispaniae; notandum est anno 1412 in Compromisso Caspensi dynastiam quae regnare coepit, propter ultimum prioris domūs heredem mortuum, domum Castellanam Trastamăram esse.
Ex tumultis anni 1591, cum Philippus II Hispaniae Iustitiam Aragoniae Ioannem V Lanuzae interfecit, usque ad saeculum XVIII, annum 1707, cum declarata sunt Decreta Novi Propositi, Aragonia paulatim omnia sua iura, fora et alias historicas singularitates amisit quae consecuta erat per annos.
Bellum Independentiae Hispanicae seu Bellum Paeninsulare novae activationis occasionem praebuit, sed saeculo XIX Carlistae, qui asseclas his in terris invenerunt, praeteritas forales libertates reddere obtulerunt.
Sic, saeculum XX, republicanā aevitate, regionalisticus sensus maiores gradūs attigit, sed Bellum civile Hispanicum omnia autonomica proposita delevit.
Regimen Franquisticum Aragonensisticas appetitiones hebetavit, quae hodie, firmatae, prodire conantur.