Gaius Iulius Caesar Vipsanianus
From Wikipedia, the free encyclopedia
Gaius (Iulius) Caesar (natus Gaius Vipsanius Agrippa, inter 14 Augusti et 13 Septembris anni 20 a.C.n.; mortuus 21 Februarii 4) filius Marci Vipsanii Agrippae et Iuliae Maioris, filiae Augusti imperatoris. Frater minor eius Lucius Iulius Caesar erat.
Nepotes Augusti successores principis destinati erant. Itaque anno 17 a.C.n. ab Augusto adoptati sunt. Gaius anno 13 a.C.n. cum Tiberio ludis pro reditu Augusti praefuit, anno sequenti imperator ludos gladiatorios pro nepotibus edidit. Anno 8 a.C.n. Gaius comes Augusti in Gallia fuit et tirocinio militiae fungebatur. Militibus in castris ad Rhenum positis congiarium nomine Gaii Caesaris datum est.